Nos Carolus, Dei Gratia Suecorum, Gothorum, Wandalorumque Rex, Magnus Princeps Finlandiæ, Dux Scaniæ, Esthoniæ, Livoniæ, Careliæ, Brehmæ, Verdæ, Stettini, Pomeraniæ, Casubiæ et Wandaliæ, Princeps Rugiæ, Dominus Ingriæ et Wismariæ, nec non Comes Palatinus Rehni Bavariæ, Juliaci, Cliviæ, et montium Dux etc. etc.
Omnibus et singulis, quorum interest, aut quomodo interesse poterit, notum hisce testatumque facimus: quod cum inclita gens Rossiaca atque universus exercitus Zaporoviensis unanimis votis et suffragiis sibi ducem elegerit illustrissimum Dominum Philippum Orlick in locum pie defuncti Ducis Iohannis Maseppæ; atque in certas conditiones ac leges cum eodem de rite et secundum antiquas patriæ constitutiones administranda republica deque tuenda avita religione atque illibata, conservanda libertate et privilegiis omnium et singulorum consenserit humillime a nobis petens, ut quæ ita liberis animis vocibusque in æquam constantem et nunquam temerandam imperandi et parendi formam concepta conclusa et sancita sunt, autoritate nostra Regia corroboraremus et rata esse juberemus. Nos proinde, qui non minusquam præcessores nostri gloriosæ memoriæ Reges Sweciæ inclytam gentem Rossiacam atque universum exercitum Zaporoviensem singulari gratia et favore semper prosecuti sumus ejusque commodis et incrementis impense studuimus, prædictas conditiones seu pacta et constitutiones legum libertatumque exercitus Zaporoviensis inter illustrissimum Dominum Philippum Orlick neoelectum ducem et primores gentis Rossiacæ nec non inter eundem exercitum Zaporoviensem publico utviusque partis laude conclusas, ac in libera electione ab eodem illustrissimo Duce die 5 Aprilis, Anno MDCCX, juris jurandi religione confirmatas, vidimus, approbavimus et ratihabemus, verbo Nostro Regio spondetes, Nos easdem semper protecturos atque ab omni violatione salvas et illibatas auctoritate Nostra præstituros, in quorum omnium majorem fidem instrumentum hoc confirmatorium, manu Nostra subscriptum, Regio Nostro sigillo corroborari jussimus. Dat. ad urbem Benderam, die 10 Maii, Anno MDCCX.
Carolus.
Додаток 3. Історичний переклад підтверджувальної грамоти
В нашій електронній бібліотеці ви можете безкоштовно і без реєстрації прочитати «Конституція Пилипа Орлика (1710)» автора Пилип Орлик на телефоні, Android, iPhone, iPads. Зараз ви знаходитесь в розділі „Додаток 2. Підтверджувальна грамота Карла XII (латинський текст)“ на сторінці 1. Приємного читання.
TextBook